Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 243
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/243/Quinto: Si Deus cognosceret tantum

in universali, divinae mentis vis ab universali

praescriberetur. A quo autem praerogativam

accepit? Deinde esset in Deo ignorantia multarum

rerum, nempe omnium singularium,

quare multa scirentur a beluis, quae ignorarentur

a Deo, ut adversus Empedoclem

argumentatur Aristoteles in i De anima,

text. 80.

 

 

EXERCITATIO XXXVI

Respondet adversariorum argumentis.

 

Nunc ad opposita; et, ut ordine proposito

incedamus, primo loco Cardani

sententiam refellemus, qui asserebat singularia

a Superis non cognosci, nisi ad universalia

referantur: referri vero aut ut partes,

veluti provincias, aut ut causas, veluti

Reges.

Opinio sane indigna, quae a Cardano astrologo

afferatur. Quoties enim ipse privatis

hominibus fortunas, casus, eventus adversos

et prosperos, fatum ipsum, ex astris

praedixit? An astrorum duces atque temperatrices

mentes illas aeternas, quid ipsa astra

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES